- ARENA
- I.ARENAAurosa, Χρυσῖτις ἄμμος, Vide infra Aurosa.II.ARENAapud Iustin. l. 1. c. 2. ubi de Semiramide, Haec Babyloniam condidit, murumque urbi coctô latere circumdedit, harenae vice bitumine interstrato: sola memoratur, cum in parietibus murisquestruendis numquam locum habuerit absque calce; Et Vitruvius bitumen vice arenae et clacis in muris Babylonicis interstratum esse dicat, l. 1. c. 5. Calce enim et arenâ farciebantur olim parietes et caementa continebantur, ut hodieque fit. Hinc Salmasius in Iustino scribi vult, arenati vice bitumine interstratô. Vocaverunt autem arenatum, calcem cum arena mixtam Vitruvius l. 7. c. 3. Sed etiam mortariô collocatô calce et arenâ ibi confusâ, decuria hominum induscta ligneis vectibus pisant materiam. Paulo post, calcem illam et arenam confusam et ligneis vectibus in mortario subactam, Arenatum vocat. Ubi quidem de arenato loquitur, quo inducebantur parietes supra trullissationem; sed in parietibus quoque struendis, ad caementa continenda, similiter eô usos fuisse, h e. calce et arenâ mixtâ, cuius vicem Babyloniis bitumen praestabat, ex Plinio l. 35. c. 15. discimus. Calx ???enata dicitur in veteri Inscr. Eosque parietes marginesque omnes, quae lita non erunt, calce harenatâ, litô positôque et calce nudâ dealbatô. In qua calx nuda dicitur mera et pura, cui arena non admixta. Unde albarii et tectorn operis discrimen notandum: quorum istud harenatâ calce vel marmoratô, illud calce merâ ficri consuevit etc. Salmas. ad Solin. p. 1228. et 1229. In Xystis veterum rasam et aequatam arenam fuisse, ut deambulationi aliisque Athletarum exercitiis locus esset aptior, dicemus infra voce Xysti etc. Ab arenis gemma Hammochryfos dicta; indidem nomen nactum serpentis genus est, vide supra Ammodytes, ut et infra Harena.III.ARENAmarmora in crustas secandi artificium, memoratur Plinio l. 36. c. 6. Crassior enim arena Laxioribus segmentis terit, et plus erodit marmoris, maiusque opus scabritia politurae relinquit. Rursus quae Thebaica polituris accommodatur, et quae fit e poro lapide, aut e pumice. Qua de re vide Salmas.ad Solin. p. 1101. et infra voce Marmor, it. Smiris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.